Papa Benedetto XIII – Costituzione apostolica “Maxima vigilantia” del 14 giugno 1727

Ritratto di papa Benedetto XIII (1724-1730)Con la costituzione apostolica Maxima vigilantia del 14 giugno 1727, papa Benedetto XIII (1724-1730) ordina che tutti i vescovi, i capitoli e i superiori delle case religiose in Italia provvedano ad erigere l’archivio, e a fornirlo di un archivista che rediga l’inventario dei documenti[1].

Benedictus episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.

Maxima vigilantia, quam maiores nostri in rerum suarum monumentis ad posterum memoriam retinendis semper adhibuerunt, adeo testata et passim litteris tradita est, ut nostris verbis praedicari minime egeat; nihil enim frequentius in veterum patrum scriptis sacrisque conciliorum et Ecclesiae sanctionibus legitur, quam scrinia, tabularia, archivia, conditoria et armaria, a temporum atque hominum iniuria servandis rerum gestarum documentis, chartis, diplomatibus, codicibus instrumentisque constructa; unde fides et veritas rerum ad successorum recordationem transmitti posset. Nec tantum veteres quidem Romani Pontifices antecessores nostri singularem hanc providentiam in custodiendis eiusmodi actis et monumentis identidem ostenderunt; sed ceterarum quoque ecclesiarum pastoribus tantae rei gravitas maxime innotuit, proptereaque rerum sibi creditarum teste litteras ad instructionem futurorum summa fide servari voluerunt, quippe qui probe nossent quantae inde utilitates manarent. E recentioribus, ecclesiasticae disciplinae reparator insignis B. Carolus Borromaeus S. R. E. cardinalis et archiepiscopus Mediolanensis in concilio provinciali primo, non uni suae, sed ceterorum etiam antistitum ecclesiis, sacrae suae metropoli contributis summe cavit, ob illarum iura sarta tecta servanda de archivis et tabulariis in singulis episcopatibus speciatim erigendis peculiares canones promulgari statuens, quod et nos, tam gravem et piam disciplinam prae oculis habentes, olim in concilio nostro provinciali primo Beneventano, Deo favente, statuimus maiorum exempla secuti, qui in suis constitutionibus non solum Romae, sed praecipue in universis regionibus et civitatibus, B. Petri apostolorum principis temporali imperio subiectis archivia et tabularia erigi iusserunt, ne scripturae ad res publicas attinentes disperderentur.

1. Quum vero ad aures nostras rumor pervenerit in multis episcopatibus et ecclesiis rem tam providam utilemque non sine privato et publico damno negligi; quod nisi opportuno remedio tollere satagamus, incommoda ecclesiarum facile in immensum crescent: nos ex debito pastoralis officii, constitutionem (CXXI) a Pio V antecessore nostro pro archivis sedium episcopalium utriusque Siciliae olim vulgatam, et fraudes ac subreptiones scripturarum, quae tempore sedium vacantium perpetrabantur, etiam respicientes, necessarium putavimus nonnullas alias ordinationes et statuta his nostris apostolicis litteris perpetuum robur habituris edere tenoris sequentis videlicet:

2. Ut omnes patriarchae, metropolitae, archiepiscopi, episcopi et praelati inferiores, Ordinarii locorum, nullius dioecesis, iurisdictionem episcopalem exercentes, in tota Italia, eique adiacentibus insulis, qui in suo palatio episcopali locum tutum, nec cuivis facile adeundum, pro servandis in eo scripturis ad dignitatem et iurisdictionem episcopalem, sive ordinariam, mensam et forum suae curiae pertinentibus, non habent, statim de loco tantae rei destinando serio cogitent, in quo loco tuto, congruo, non humescenti, unde scripturis lapsu temporis pernicies ulla inferatur, loculi, plutei et armaria, recipiendis scripturis et codicibus apta, secundum instructionem italicam inferius subiiciendam[2], disponantur, et diligenter clausa custodiantur. Quoad archivia et tabularia olim erecta, iidem praelati pro sua vigilantia eorumdem statum sedulo recognoscant, illorum aptae capacitati atque ordini, iuxta supradictam instructionem ut, quoad fieri potest, structura et dispositio omnium archivorum sit uniformis, intra sex menses post harum publicationem provisuri.

3. Hic idem terminus sex mensium iniungitur quibuscumque capitulis ecclesiarum cathedralium et collegiatarum, tam insignium quam non insignium, ut locum opportunum, iuxta modum iam indicatum, disponant in aliqua mansione cathedralis vel collegiatae ecclesiae, ubi commode serventur et custodiantur scripturae, iura et status eorumdem capitulorum respicientes. Seorsum vero armarium habeatur pro scripturis, ad iura et statum particularem ecclesiarum cathedralium, collegiatarum attinentibus. Volumus enim, ut archiva capitulorum ab illis quae sunt ecclesiarum cathedralium et collegiatarum omnino distinguantur; ideoque in prospectu et facie sive anteriori parte cuiuscumque archivi sive armarii exterius scribatur cuiusnam sit illud archivum, an scilicet ecelesiae, an vero capituli.

4. Haec observanda etiam praecipimus a quocumque abbate, priore vel superiore regulari cuiuscumque Ordinis, etiam Mendicantium, etiam Societatis Iesu, vel cuiuscumque instituti, etiam speciali nota digni, necnon hospitali B. Ioannis Hierosolymitani, scilicet pro dispositione, constructione seu constitutione archivi in loco apto, modo quo supra, intra claustra propriae domus, monasterii seu conventus: idemque omnino executioni mandandum curent abbatissae vel priorissae et superiores cuiuscumque monasterii monalium et sacrarum virginum, domumque piarum mulierum, quae conservatoria appellantur, quaeque per haec scripta non intendimus approbare. Similiter haec eadem constitutio nostra in construendis et custodiendis archivis observetur ab ecclesiis receptitiis, collegiis, seminariis, convictibus, congregationibus, confraternitatibus, hospitalibus, montibus pietatis, aliisque locis piis cuiuscumque generis, et quocumque nomine censeantur, sub administratione rectorum, ministrorum et officialium temporaneorum sive perpetuorum existentibus.

5. Omnes iam dicti patriarchae, archiepiscopi, episcopi, Ordinarii locorum et superiores regularium utriusque sexus, ut supra, postquam congesserint et clauserint vel disposuerint scripturas in archivio extructo vel extruendo, omni diligentia et sollicitudine earumdem catalogum et inventarium conficiendum et cum brevi singularum scripturarum synopsi et lemmate vel summario describendum curent. Episcopi et Ordinarii eumdem catalogum et inventarium a notario seu cancellario curiae episcopalis vel ordinariae, aut, eo impedito, ad alia persona per eum substituenda, confici curent coram se ipsis seu vicario generali vel alia persona ab iisdem substituenda, idemque catalogus et inventarium ab eodem notario seu cancellario singulis paginis subscribatur; catalogus vero in fine totius operis a praelato, postquam ipse accurate et sedulo recognoverit singulas paginas diligenter conscriptas fideliterque a notario seu cancellario propriae curiae vel a persona ei substituta exaratas, subscribatur. In seminariis autem episcopalibus archivum ut supra erigatur, et inventarium scripturarum per publicum notarium ab episcopo sive Ordinario eligendum, qui non sit cancellarius curiae episcopalis sive ordinariae, conficiatur coram vicario generali aut alia persona ecclesiastica a praedictis Ordinariis substituenda, et coram uno ex deputatis seminarii, ad horum beneplacitum, etiam alternis vicibus, cum subscriptione illius qui eidem confectioni interfuerit, ut supra.

6. Catalogus et inventarium archivi capitulorum ecclesiarum cathedralium et collegiatarum per archivistam, ut inferius dicetur, a capitulo eligendum, conficiatur coram duobus canonicis antiquioribus et peritioribus cathedralis et collegiatae eo ordine et subscriptione, quam supra memoravimus. Inventarium tamen et catalogus archivi ecclesiarum cathedralium et collegiatarum, distincti ab archivo capituli, per hominem a proprio episcopo sive Ordinario deputatum, coram vicario generali vel persona ecclesiastica ab ipsis Ordinariis eligenda, necnon coram canonico antiquiore ecclesiae cathedralis vel collegiatae, appositis subscriptionibus eorumdem, conficiatur, ut supra, inventaria et catalogi scripturarum, quae in archivis monasteriorum et locorum regularium servantur, eodem, quam diximus, ordine conficiantur per archivistam regularem ipsius monasterii seu conventus, ut inferius eligendum, et coram abbate vel superiore monasterii et antiquiore ex monachis regularibus monasterii vel conventus; qui quidem abbas vel superior suam subscriptionem apponere debeant.

7. In monasteriis monialium, inque domibus piis, quae conservatoria nuncupantur, inventarium et catalogus conficiatur et subscribatur, ut supra, per hominem ab episcopo sive Ordinario deputatum, coram proprii monasterii confessario et abbatissa vel priorissa, sive superiore et vicaria.

8. In ecclesiis conventualibus seu receptitiis, collegiis et seminariis, seorsum a seminariis episcopalibus, ut supra memoratis, in convictibus, congregationibus, confraternitatibus, hospitalibus, montibus pietatis, aliisque locis piis, ut supra, inventarium et catalogus coram primo officiali et camerario cum eorum subscriptione per archivistam, si ibi erit, alias per virum idoneum, ab administratoribus eorumdem locorum deputatum, conficietur.

9. Huiusmodi inventarii et catalogi, sic ut diximus confecti, duo exemplaria inter se prorsus similia conficiantur, quorum unum in archivo ipso episcopali servetur, alterum apud praelatum dioecesis, ut supra, antiquiorem canonicum cathedralis vel collegiatae, abbatem vel superiorem monasterii aut conventus, abbatissam vel priorissam, aut superiorem monasterii monialium et conservatorii, rectorem vel primum officialem locorum piorum respective, ut supra, ita tamen ut praesuncti suo munere successoribus illud tradant.

10. Eadem archiva duabus clavibus et seris inter se diversis aperiantur, quarum una, quoad archiva episcopalia sive Ordinariorum, a praelato sive Ordinario servabitur; altera a cancellario seu notario curiae episcopalis vel ordinariae. Archivi autem seminariorum episcopalium una clavis ab episcopo sive Ordinario, altera ab archivi praefecto per episcopum sive Ordinarium eligendo cum consilio deputatorum eorumdem seminariorum, custodiatur. Archivi capituli ecclesiae cathedralis vel collegiatae unam clavem eiusdem archivi praefectus servabit, aliam canonicus antiquior.

11. Ubi mos est ut beneficiati ecclesiae cathedralis vel collegiatae archivum habeant distinctum a capitulari, de more unam eius clavem retineat beneficiatus antiquior, alteram beneficiatus archivi praefectus sive archivista, ut inferius dicetur, eligendus. Ubi vero beneficiatorum archivum una cum capitulari coniunctum haberi consuevit, eius claves iuxta eamdem consuetudinem retineantur; sique ab uno ex beneficiatis retineri consuevit, ita pariter observetur. Si vero beneficiati carent archivo separato et distincto, neque scripturas ad sua iura pertinentes in archivo capitulari conservant, tunc iubemus atque praecipimus patriarchis, archiepiscopis, episcopis et Ordinariis, ut archivum cum armariis seorsum erigendum curent, modo superius memorato, ut scripturarum conservationi prospiciatur. Quoad vero particulare archivium ipsius ecclesiae cathedralis et collegiatae, una ex eius clavibus a canonico eiusdem ecclesiae cathedralis vel collegiatae, per episcopum sive Ordinarium deputando, altera vero ab ipso episcopo sive Ordinario retineatur. In monasteriis seu conventibus regularium, una ex clavibus archivi a superiore conventus, altera ab archivista retineatur. In monasteriis monialium piisque domibus quae conservatoria appellantur, una ex clavibus per abbatissam vel priorem aut superiorem localem, altera per confessarium monasterii aut conservatorii custodiatur. In aliis locis supra memoratis unam archivi clavem rector vel primus officialis custodiat, alteram archivista, ut inferius eligendus.

12. Quotannis, mense ianuarii, inventario sive catalogo scripturarum illae scripturae adiungantur, quae anno praecedenti confectae vel alias neglectae fuerunt.

13. Episcopi et Ordinarii tempore visitationis, ex praescripto sacrosanti Concilii Tridentini faciendae, archivum episcopale sive ordinarium omnino visitent. Item visitent archivum ecclesiae cathedralis vel collegiatae, nimirum armaria in quibus iura ecclesiae cathedralis vel collegiatae custodiunt, et scripturas ac iura eadem recognoscant praesentibus duobus canonicis antiquioribus et peritioribus capituli. Archivum scripturarum, quae statum et iura capituli cathedralis tantum respiciunt, pariter visitent, exploraturi utrum scripturae sint bene dispositae, secundum instructionem huic nostrae constitutioni adiungendam, idque agant una cum duobus canonicis antiquioribus, nec tamen possit episcopus sive Ordinarius rimari scripturas quae res eiusdem capituli respiciunt. Praeterea episcopus sive Ordinarius archivum beneficiatorum cum duobus ex eorum numero antiquioribus pariter visitet, diligenter observaturus utrum huius nostrae constitutionis ordinationes adimpleantur. Ubi vero beneficiatorum archivum cum capitulari commune est, in eius visitatione sibi adiungat duos beneficiatos praeter duos canonicos antiquiores, ut illud pariter, ut supra dictum est, visitet.

14. Episcopi et Ordinarii, quoad archiva ecclesiarum aliorumque locorum, hoc ipsum agant ad tenorem huius nostrae constitutionis; quam ubique observari curent: ita tamen, ut in iis locis, in quibus visitationem iure ordinario peragere possunt, eodem iure ordinario archiva praedicta visitent; in locis vero, in quibus iidem episcopi et Ordinarii iure delegato visitationem peragere possunt, huiusmodi etiam iure delegato memorata archiva explorare, et executionem eorum, quae hac nostra constitutione traduntur, promovere possint et debeant, inque relatione sua tempore visitationis sacrorum liminum facienda separatim referant statum archivorum. Praelati vero Nullius, ad visitationem sacrorum liminum non accedentes, quolibet triennio evoluto doceant Congregationem S.R.E. cardinalium interpretum Concilii Tridentini de statu archivi, deque observatione huius nostrae constitutionis, et cardinalis praefectus, ubi opus fuerit, illam docere eos cogat.

15. Itidem generales, provinciales et visitatores cuiuscumque Ordinis et instituti regularis, ut supra, in suis visitationibus, quas facient in singulis monasteriis et conventibus regularium ac monialium sibi subiectarum, peculiariter quaerant an singula in hac nostra constitutione comprehensa adamussim servata fuerint ac serventur, poenisque in eadem contentis inobedientes ad observantiam etiam iuris remediis compellant. Iidem visitatores suis superioribus in relatione visitationis statum archivorum in dictis monasteriis et conventibus visitatis a se repertum referant, seque executioni huius constitutionis sedulo invigilasse omnino doceant, pro qua executione, ubi necessitas tulerit, superiorum auctoritatem implorare non desinant. Immo in capitulis provincialibus et generalibus superiores conventuum et monasteriorum seu provinciarum de observantia huius nostrae constitutionis, quoad archiva erigenda et conservanda in suis monasteriis seu conventibus, rationem huiusce rei exigant.

16. In singulis capitulis cathedralium seu collegiatarum quotannis inter ceteros officiales archivista ex corpore capituli eligatur. Itidem pariter de monacho seu religioso in monasteriis seu conventibus regularium agatur, ubi ceteri officiales a conventualibus sive a superioribus eliguntur, qui facultatem habeant eligendi officiales eorumdem monasteriorum sive conventuum. In reliquis locis piis sive confraternitatibus superius memoratis, ubi adest collegium, inter ceteros officiales ab eo eligi solitos, omnino eligatur archivista pro fideli custodia dictorum respective archivorum. Ubi vero non eliguntur officiales ab Ordinario, vel deest collegium eos electurum atque homo archivistae muneris capax, tunc rector dicti loci pii custodiat archivum, vel aliquem virum probum et fidelem pro eiusdem custodia deputet.

17. Praelati, sive utriusque sexus superiores, suae ecclesiae scripturas archivo inserendas curent, secundum instructionem inferius recitandam.

18. Ordinarii, priusquam inventarium archivi sui concinnandum curaverint, sedulo inquirant chartas scripturasque usurpatas, alio distractas atque dispersas, quod praesertim, sede vacante, contingere solet; et quaecumque necessaria remedia adhibeantur ut eaedem scripturae archivo restituantur, vel ubi lateant manifestetur. Qui non sunt Ordinarii, coram Ordinariis, auxilium iudiciarium praestantibus, agant pro scripturarum recuperatione, inque archivum suum translatione.

19. Decessurus vel ad longum tempus extra dioecesim abiens episcopus, praelatus, sive Ordinarius, inventarium scripturarum archivi, suo sigillo obsignatum, teneatur omnino dare proprio confessario, aut alicui superiori regulari eiusdem civitatis cum syngrapha receptionis tradatur, iuxta memoratam Pii V praedecessoris nostri constitutionem. Superior autem novo electo episcopo seu Ordinario, vel antiquo illuc redeunti, idem inventarium tribuat, restituta syngrapha receptionis superiori. Si tamen obitus iamdicti confessarii vel superioris ante novi episcopi seu Ordinarii electionem sive reditum supradictum evenerit, tunc inventarium et syngrapha memorata confessariis eorum respective, adhibita simili cautione, tradantur, et executioni demandetur quod ipsi, morte praeventi, adimplere nequiverint.

20. Obeunte praelato, capitulum antequam ad vicarii capitularis electionem deveniat, diligenter inquirat an inventarium scripturarum archivi episcopalis, quod penes se servare debebat, reperiatur, agnoscatque an impleta fuerit praedicta nostra dispositio, qua traditio inventarii, proprio confessario facienda, decernitur, ut superiori regulari tribuatur. Quod inventarium si repertum fuerit, capitulum illud superiori regulari ab eo tute et fideliter usque ad novi praelati electionem custodiendum tradere teneatur. Si autem idem inventarium repertum minime fuerit, neque constiterit fuisse traditum modo quo supra, tunc debeant duo antiquiores canonici archivi claves penes se suscipere, idemque archivum, coram duobus testibus presbyteris non capitularibus, suis propriis sigillis exterius munire, ita ut clavibus minime reserari possit; nec capitulum vel vicarius capitularis eiusdem archivi sigilla disrumpere aut reserare audeant aut possint, nisi prius iidem duo canonici antiquiores, fractis sigillis et aperto archivo coram duobus presbyteris non capitularibus, scripturas ipsas contulerint cum inventario authentico, quod iuxta nostram hanc dispositionem in eodem archivo servandum est. Si vero minime repertum fuerit inventarium in archivo, iam dicti duo canonici teneantur manu publici notarii accurate duplex inventarium scripturarum archivi ut supra conficere, quorum unum in archivo servetur, alterum superiori regulari ut supra tradatur. Alias si huius nostrae constitutionis et dispositionis trasgressores extiterint, et archivum reserare praesumpserint, praeter penas generales inferius imponendas, tam capitulum quam vicarius capitularis obstricti sint cuicumque detrimento, quod inde evenire contigerit parti et fisco ob scripturas ex archivo subreptas, necnon aliis poenis arbitrio successoris episcopi seu Ordinarii subiaceant.

21. Post obitum episcopi, claves archivii apud duos canonicos a capitulo deputandos remaneant, nec commissario apostolico, sede vacante, ullo pacto tradantur: sed tantum permittatur ut ille una cum canonicis deputatis in archivo scripturam aliquam, suae commissioni necessariam, scrutari possit, inde tamen nullam transferat; cum novus episcopus a capitulo scripturarum ex archivo episcopali translatarum, omniumque ad ecclesiam seu mensam episcopalem pertinentium, rationem exigere debeat, ex Concilio Tridentino, sess. XXIV, cap. XVI, De reformatione.

22. Ex archivis non liceat efferre scripturas sine praelati vel superioris facultate illas exscribendi, easdemque post triduum in suum locum restituendi, ubi syngrapha receptionis, triduano tempore limitata, reponatur. Hanc syngrapham scripturas recipiens sua manu in codice ad hoc retinendo in eodem archivo, subscribat; Ordinariis tamen locorum reservata facultate prorogationis temporis, quae moderate concedatur.

23. Ad processus quacumque occasione postulante facile inveniendos, volumus ut notarii, tabelliones et actuarii, unius mensis spatio ab expeditione causarum, archivistae eosdem processus quoscumque criminales, civiles et quamcumque rem continentes ecclesiasticam vel temporalem, tradere teneantur, per eum in archivo reponendos atque servandos, quod pariter inventario scripturarum singulatim recensebit, sub poena transgressoribus privationis officii et futurae ad id obeundum inhabilitatis, praeter alias poenas in hac constitutione sancitas. Ubi archivistas et scripturarum custodes mutari contigerit, hi successoribus suis omnes scripturas per publicum documentum inde confectum exhibeant; alias hi aeque ac successores de scripturis deficientibus rationem reddant.

24. Denique, ut prospiciatur conservationi scripturarum ad ecelesiam, parochias, capellanias, altaria, loca pia et causas quoque pias pertinentium, quae per collationem vel nominationem seu praesentationem canonicam vel quocumque alio modo reguntur et administrantur per virum ecclesiasticum vel saecularem, non vero per collegium, et propterea difficilius est archivum, secundum iamdictam instructionem formatum, constituere, volumus ut Ordinarii in suis visitationibus pro suo arbitrio et prudentia eidem scripturarum conservationi provideant, erectionem archivii fieri mandantes, regulasque praescribentes quas rei aptiores fores cognoverint, subiectae instructioni se conformare pro opportunitate curantes.

25. Omnium et singulorum hactenus expositorum executionem, sub praecepto sanctae obedientiae, quibuscumque ut supra personis respective iniungimus, ab iisque servari volumus et mandamus; immo rursus patriarchis, metropolitanis, archiepiscopis, episcopo, aliisque Ordinariis habentibus usum pontificalium, sub poena suspensionis ab eorum usu arbitrio Summi Pontificis; capitulis autem ecclesiarum cathedralium et collegiatarum, sub poena interdicti; reliquis ecclesiasticis saecularibus in sacris constitutionibus, sub poena suspensionis a divinis; regularibus utriusque sexus, suspensionis ab officio et privationis vocis activae et passivae; saecularibus, sub poena excommunicationis maioris: quarum censurarum et poenarum absolutio et relaxatio reservetur Romano Pontifici.

26. Curent propterea universi praelati supradicti et superiores regulares omni diligentia quaelibet hac nostra constitutione contenta undequaque observari, ad avertendum praeiudicium grave quod imminere posset ecclesiis ex occultatione iurium pro quorum custodia et conservatione ipsi pro viribus laborare tenentur ex onere assumpto in ipso limine receptionis suae dignitatis et muneris: proindeque inobedientes nedum iuris remediis ad observantiam eorum quae hac constitutione vulgantur cogere possint, sed debitis poenis in eos, qui muneri suo deerint, animadvertere non omittant.

27. Decernimus autem, easdem praesentes de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis nostrae, vel quovis alio defectu notari, impugnari, infringi, invalidari, aut in ius vel controversiam vocari nunquam posse, sed illas semper perpetuo validas et efficaces fore, suosque plenarios effectus sortiri, atque ita per quoscumque iudices etiam causarum palatii apostolici auditores et Camerae clericos, ac S.R.E. cardinales, sublata eis quavis aliter iudicandi vel interpretandi facultate et auctoritate, iudicari et definiri debere, irritum quoque et inane decernimus si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari.

28. Non obstantibus quibuscumque constitutionibus apostolicis de non tollendo iure quaesito, et quorumvis capitulorum, ecclesiarum, monasteriorum, aliorumque piorum locorum, etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis et litteris apostolicis, exemptionibus, immunitatibus, a nobis et praedecessoribus nostris sub quibuscumque tenoribus et formis, et cum quibusvis clausulis et decretis, quomodolibet concessis ac in futurum concedendis; quibus omnibus, etiamsi de illis illorumque totis tenoribus specialis, specifica et expressa mentio habenda foret, tenores hulusmodi praesentibus pro sufficienter expressis habentes, illis in suo robore alias permansuris, hac vice dumtaxat, specialiter et expresse derogamus; ceterisque contrariis quibuscumque.

29. Volumus autem ut earumdem praesentium exemplaribus manu et sigillo cuiusvis publici notarii vel alterius personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides in iudicio et extra adhibeatur, quae praesentibus ipsis adhiberetur si forent exhibitae vel ostensae.

30. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae institutionis, voluntatis, mandati, statuti et ordinationis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hac attentare praesumserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romae, apud S. Petrum, anno Incarnationis dominicae MDCCXXVII, XVIII kalendas iulias, pontificatus nostri anno IV.

[2]Instructio italica adnexa Costitutioni Apostolicae Maxima vigilantia

Istruzione per le scritture da riporsi negli archivi

I.

Le Scritture da riporsi, e conservarsi in tutti gli Archivi tanto de’ Vescovi, e di altri Ordinarj, quanto de’ Capitoli delle Chiese Cattedrali, Collegiate, e Recettizie, de’ Collegi, Seminari, Convitti, Congregazioni, Confraternite, Spedali, Monasteri de’ Regolari dell’uno, e dell’altro sesso, e di altri Luoghi Pii.

  1. Le fondazioni de’ Vescovadi, delle Chiese, Monasteri, e altri luoghi, accennati, rispettivamente, le quali si ritrovano, o si possono ritrovare originalmente, o in autentica.
  2. I Privilegj, e le Concessioni originali, o copie pubbliche, intorno allo spirituale, o al temporale per Indulto de’ Sommi Pontefici, o de’ Prencipi Secolari.
  3. Gli strumenti, testamenti, concili, donazioni, enfiteusi, locazioni, transazioni, contratti, e i mandati di procura, fatti per li negozj nella Curia de’ Vescovi, o altrove, che riguardano i sudetti luoghi, e cause pie, mense, beni, rendite, ragioni, e azioni rispettivamente. Di tali atti si conservino sempre negli Archivj gli originali, o le copie autentiche.
  4. Si conservi pure un libro, chiamato Platea, di tutti i beni stabili, rendite, ragioni, e azioni delle Chiese, e de’ luoghi, e cause pie, nel quale si faccia descrizione distinta circa l’acquisto, tempo, notaro, confini, e piante de’ medesimi stabili con ogni altra particolarità, e circostanza per le più chiare notizie. Così ancora nel detto Archivio dovranno riporsi, e serbarsi le Platee antiche, e altri libri, che riguardano i beni, e le rendite, ragioni, e azioni delle medesime Chiese, luoghi, e cause pie suddette rispettivamente.
  5. Similmente un altro libro, nel quale siano registrate le notizie delle fondazioni, concessioni, privilegj, e prerogative delle Chiese, luoghi, e cause pie suddette rispettivamente.
  6. L’inventario de’ mobili, utensili, drappi, biancherie, e di tutte le altre cose, tanto sagre, quanto profane, che spettano alle dette Chiese, luoghi e cause pie rispettivamente. Questo inventario dovrà rinnovarsi ogni dieci anni con aggiungervi, e levare tutto ciò, che sarà consumato, e di nuovo acquistato e proveduto.
  7. Le autentiche, e nota di tutte l’indulgenze concedute, e delle sante reliquie, che vi si conservano.
  8. Le copie di sentenze, e atti giudiciali, le notizie delle cause, controversie e liti, che sono state in qualsisia tribunale ecclesiastico, o secolare circa la dignità, giurisdizione, beni, rendite, ragioni e azioni delle Chiese, luoghi e cause pie, e loro mense rispettivamente.

II.

Scritture particolari, da riporsi e conservarsi in tutti gli Archivi de’ Vescovi, e degli altri Ordinarj nullius, e che hanno giurisdizione quasi episcopale oltre alle sopradette del §. I.

  1. Tutte le visite, e i decreti di esse intorno a tutte le chiese, e luoghi, visitati dall’ordinario.
  2. Le copie di tutte le relazioni, che l’ordinario avrà fatte alla sagra Congregazione del Concilio nella visita de’ sagri limini.
  3. Tutte le delegazioni, o assoluzioni, e attestazioni, che avesse ricevute il Vescovo dalla suddetta Congregazione del Concilio circa la visita de’ sagri limini.
  4. Tutte le risposte della medesima Congregazione alle relazioni, fatte dal Vescovo.
  5. Le scritture, che riguardano le materie della santa Inquisizione, o santo Uficio si ritengano in un armario dell’archivio a parte, serrato con chiave particolare, e con la soprascritta, scrittura del Santo Uficio: e la chiave del medesimo armario si ritenga dal Vescovo sive ordinario del luogo, o appresso chi destinerà detto ordinario, il quale abbia dal medesimo il segreto del santo Uficio: ed occorrendo di riconoscere qualche scrittura in detto armario, si debba fare da detto ordinario, o dal suo deputato, come sopra.
  6. Tutte le scritture, o atti intorno alle beatificazioni, e canonizzazioni, e circa il culto o non culto de’ servi di Dio, secondo le istruzioni della sagra Congregazione de’ Riti.
  7. Tutte le scritture delle ordinazioni, o collazioni degli ordini, tanto maggiori, quanto minori, a qualunque persona.
  8. Tutte le scritture delle collazioni, o istituzioni de’ beneficj, de’ concorsi fatti, delle rinunzie, o permutazioni seguite, e di tutti gl’altri atti beneficiali.
  9. Le scritture della professione della santa Fede, che si fà dalle dignità, canonici, e altri, secondo il Concilio di Trento.
  10. Tutte le bolle e gli strumenti delle possessioni, date a’ Beneficiati di qualunque ordine, o grado, e in qualunque modo.
  11. Tutte le scritture delle approvazioni de’ confessori, e curati, anco regolari.
  12. Il registro delle patenti, date di predicare nella quaresima, e nell’avvento, e dell’altre licenze di predicare fra l’anno, tanto a’ regolari, quanto ad ecclesiastici secolari.
  13. Delle licenze, date a’ Parrochi, o canonici, Preti e chierici di poter partire dalla diocesi con lettere testimoniali.
  14. Delle dimissorie, o lettere testimoniali, e commendatizie.
  15. Delle licenze, date per andare a parlare, o entrare ne’ monasterj di monache.
  16. Tutte le scritture dell’esplorazioni delle volontà per le novizie. Gli strumenti delle doti delle monache, siccome delle licenze, loro date di far professione, e dell’altre cose attenenti alle monache.
  17. Tutti i decreti, e interposizioni di autorità per le rinuncie, che fanno i novizj e le novizie avanti la professione.
  18. I decreti interposti nelle cause di alienazione de’ beni ecclesiastici con autorità ordinaria, o Apostolica.
  19. Tutti i precetti, e decreti di qualsivoglia maniera, fatti a persone ecclesiastiche o secolari in cause spirituali, o spettanti al foro ecclesiastico.
  20. Tutti gli statuti, le regole, e le ordinazioni di qualunque chiesa nelle città e diocesi.
  21. Le scritture concernenti fondazioni di chiese, luoghi pii, altari, e gli strumenti di tali fondazioni.
  22. Le scritture delle consecrazioni delle medesime chiese, degli altari, de’ cimiterj, e delle campane col registro in libro.
  23. Le scritture sopra la concessione dell’indulgenze, e circa l’esecuzione, data a’ Brevi Apostolici per le medesime indulgenze.
  24. Le scritture dell’erezione del Fonte battesimale, e delle fondazioni, unioni, e suppressioni delle parrocchie, beneficj, o cappellanie.
  25. Tutte le scritture spettanti a’ sacri Seminarj.
  26. Gli atti di tutti i Sinodi.
  27. Le scritture concernenti la celebrazione de’ matrimonj, delle dispense delle denuncie matrimoniali, e gli atti degli stati liberi.
  28. Le scritture concernenti materie di divorzio, o di altre cause matrimoniali.
  29. Le scritture concernenti l’esecuzione delle dispense matrimoniali, e altre lettere Apostoliche.
  30. Tutti i registri delle Bolle ordinarie, e Apostoliche dirizzate alla corte de’ Vescovi.
  31. Tutte le lettere monitoriali, ad finem relevationis, e gli atti di esse.
  32. Le scritture degl’inventarj de’ beni stabili, mobili, semoventi ecc. in forma, saltem generice: di tutte le chiese, e di tutti i luoghi pij della città e diocesi.
  33. Tutti gli editti, fatti in qualunque modo, e in qualsisia materia, col registro di essi in un libro.
  34. Tutti i processi, e atti civili, criminali, e misti del foro de’ Vescovi.
  35. Tutte le sentenze, fatte nelle sudette cause, e le composizioni seguite co’ rei e inquisiti nella corte de’ Vescovi.
  36. Tutte le scritture delle multe, e pene col registro di esse in un libro.
  37. Le scritture delle supplicazioni, e assoluzioni.
  38. Tutte le scritture, rogate dal Notaro, o sia Cancelliere della Corte del Vescovo, come cancelliere di detta Corte.

III.

Scritture particulari da riporsi, e conservarsi in tutti gli archiyj de’ capitoli delle chiese cattedrali e collegiate, oltre alle sopradette nel §. I.

  1. Gli statuti particolari di detti capitoli, e la conferma ottenuta dalla santa Sede, o dall’ordinario. E per le chiese collegiate, lo strumento dell’erezione Apostolica.
  2. Libro di atti capitolari.

IV.

Scritture particulari da riporsi e conservarsi nelle chiese parrocchiali oltre alle sudette nel §. I.

  1. L’erezione in Parrocchie.
  2. I libri de’ Battezzati e confermati, de’ matrimonj, e de’ morti: ne’ quali si debbono fare da’ Parrochi le descrizioni fedelmente, e nel modo dovuto.
  3. Gli stati dell’anime della Parrocchia.
  4. Il registro della riscossione delle annuali decime, affinché apparisca sempre la continuazione, o mutazione.

V.

Scritture particolari da riporsi e conservarsi in tutti gli archivj de’ monasterj, e conventi regolari oltre alle sudette nel §. I.

  1. L’erezione e fondazione del monastero, o convento, e la facoltà Apostolica ottenuta.
  2. Il libro, dove si registri il giorno, il mese e l’anno dell’ingresso de’ novizi, e la loro professione ne’ monasteri e conventi ove si ricevono novizi, e si fanno le professioni.
  3. Il libro, dove si notano le filiazioni, e trasfiliazioni de’ regolari, conventi, e monasterj, ne’ quali si fanno le dette filiazioni, e trasfiliazioni.

VI.

Scritture particolari da riporsi, e conservarsi in tutti gl’Archivj de’ Monasteri di Monache, e de’ Conservatorj, oltre alle sudette nel §. I.

  1. La Fondazione del Monastero, e il Decreto della Sagra Congregazione, o Breve Apostolico per la Clausura.
  2. L’Esemplare delle Regole, e Statuti di esso Monastero.
  3. Lo Stato del Monastero, e la prefissione del numero delle Monache, e Converse, fatto dall’ordinario secondo il Sagro Concilio di Trento ‘ con la Dote delle Monache numerarie.
  4. Un Libro, nel quale si registri l’ingresso delle Novizie, e le Professioni delle medesime.
  5. Le Professioni originali delle Monache da conservarsi diligentemente.
  6. Un Libro delle Risoluzioni Capitolari.

VII.

Scritture particolari da riporsi, e conservarsi negl’Archivj delle Confraternite, oltre alle sudette del §. I.

  1. L’erezione, e approvazione delle Confraternite.
  2. L’Aggregazione, se vi è fatta, all’Archiconfraternite di Roma.
  3. Li Statuti particolari di esse Confraternite, e l’approvazione della Santa Sede, e dell’Ordinario, se vi è.
  4. L’indulgenze ottenute da dette Confraternite.
  5. Il libro delle Congregazioni, e Risoluzioni, che si prendono nelle medesime.
  6. Le sudette Intitolazioni si notino in tutte queste Scritture nella Scanzia, e nella parte esteriore delle medesime per potersi trovare con ogni prestezza.

Bibliografia

Per il testo della costituzione:

  1. Bullarum diplomatum et privilegiorum Sanctorum Romanorum Pontificum, Augustae Taurinorum 1871, vol. XXII, pp. 559-657 (consultabile online al seguente link);
  2. S. DUCA – S. A S. FAMILIA (edd.), Enchiridion Archivorum Ecclesiasticorum, Città del Vaticano 1966, pp. 104-116, n. 23.

Per il testo dell’Instructio italica adnexa:

S. DUCA – S. A S. FAMILIA (edd.), Enchiridion Archivorum Ecclesiasticorum, Città del Vaticano 1966pp. 331-336, Appendice n. 2.

[1]Ringrazio sentitamente la dott.ssa Paola Massa (borsista PhD presso l’Università “La Sapienza” di Roma) per aver messo a disposizione il testo digitalizzato.

Annunci
Immagine | Questa voce è stata pubblicata in Enchiridion e contrassegnata con , , , , , , , , , , . Contrassegna il permalink.

Una risposta a Papa Benedetto XIII – Costituzione apostolica “Maxima vigilantia” del 14 giugno 1727

  1. Luis Martínez Ferrer ha detto:

    Ringrazio Foederis Arca per la trascrizione di questo importantissimo documento archivistico, dove si delinea con tanta chiarezza la figura dell’archivista, purtroppo ancora da valutare

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...