Papa Sisto V, Costituzione apostolica “Sollicitudo pastoralis” del 1 agosto 1588

Sisto V papaPapa Sisto V (1585-1590) ordina che siano eretti degli archivi pubblici e generali in tutti i luoghi dello Stato ecclesiastico, con l’eccezione di Roma e Bologna; prevedendo inoltre la nomina di un prefetto degli archivi dello Stato ecclesiastico.

Sixtus episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.

Sollicitudo pastoralis officii humeris nostris, licet imparibus, divina dispositione iniuncti, assidue cor nostrum pulsat et commovet, ut non solum ad ea, quae universi christiani gregis nobis ex alto commissi animarum salutem respiciunt, verum etiam quae ad populorum nostrae et Sedis Apostolicae temporali ditioni subditorum utilitatem, pacem, tranquillitatem perpetuamque securitatem pertinere noscuntur, vigilantiae nostrae aciem dirigamus, et praesertim noxiis illis, quae, ob non adhibitam satis exactam diligentiam in conservandis tam publicis quam privatis scripturis, inter subditos nostros, gravi cum nostra eorumque molestia fortunarumque suarum dispendio et iactura, frequenter exoriri et vigere intelligimus, commoda aliqua ratione provideamus.

1. Cum itaque ex diligenti earumdem scripturarum custodia, fraudes et falsitates, quae libitus, discordiis ac periculis huiusmodi ut plurimum viam praebent, arceantur, dominia, possessiones et familiae ipsae conserventur, iustitia denique cum animi certitudine ac publica et privata omnium utilitate aequa lance administretur. Ac proinde publica archivia, nedum in Europa, sed etiam in pluribus aliis universis orbis, etiam barbarici, partibus, qui hac potissimum ratione commune bonum subditorum suorum atque adeo societatis humanae vinculum inter se retinuerunt, accurate instituta fuerint; operae pretium vero et condecens sit ut quod omnibus in exemplum salubrioris regiminis et administrationis rerum publicarum cedere dignoscitur, id ipsum nostro Statui Ecclesiastico, cui superioribus illis saeculis ob bellicos tumultus, quibus ille ac universa fere Italia tunc exarsit, tantum publicae quietis beneficium impendi non potuit, nunc tandem nostrae provisionis ministerio salubriter introducatur.

2. Idcirco nos, more pii patris et pastoris, huiusmodi quietem et utilitatem universalem subditis nostris afferre volentes, ad dictarum scripturarum conservationem, fidem et securitatem, ad illarum deperditioni et falsitatibus obviandum, lites quoque, discordias ceteraque pericula omnia tollendum, motu proprio, non ad alicuius super hoc nobis oblatae petitionis instantiam, sed ex certa nostra scientia meraque deliberatione, ac de aspostolicae potestatis plenitudine, in toto Statu Ecclesiastico nobis et Sedi Apostolicae mediate et immediate subiecto, hac alma Urbe nostra civitateque et comitatu Bononiensi dumtaxat exceptis, scilicet in quibusvis ipsius Status provinciis, civitatibus, oppidis, castris, villis ac locis aliis, etiam quibusvis metropolitanis, cathedralibus vel aliis ecclesiis, etiam monasteriis, abbatiis et aliis, etiam regularibus ac piis locis subiectis, archivia publica et generalia, in quibus instrumenta, necnon apochae cedulae, chirographa aliaeque scripturae, tam publicae quam privatae, quas quomodolibet occasione quorumcumque contractuum, ex quibus actio seu receptio etiam ad tempus resultet, fieri contigerit, etiam a notariis et cancellariis seu notariis curialibus nuncupatis ac officialibus quibuscumque, etiam a Camera nostra seu a nobis vel praedecessoribus nostris causam, etiam cum titulo oneroso, habentibus, et quibusvis aliis particularibus personis, cuiuscumque dignitatis, officii, status, gradus, ordinis et conditionis fuerint, etiamsi clericali vel alio quocumque, etiam cum titulo oneroso, indulto et privilegio potiantur, iam confecta et deinceps quovis nomine et titulo pro tempore conficienda, roganda et stipulanda tam venditiones, exemptiones, mutua, debita, credita et quasvis alias obligationes, societates, socidas, census, locationes, livellos, concordias, compositiones, transactiones, quascumque cuiusvis generis sententias, compromissa, lauda, donationes, permutationes, cessiones, quietantias, delegationes, solutiones, dationes etiam in solutum, ac inter vivos et causa mortis donationes, inventaria, revocationes, hypothecationes, pignorationes, etiam iudiciales, mandata quaecumque, ratificationes, paces, substitutiones, divisiones, confessiones debitorum, tam in iudicio quam extra, emancipationes, arrogationes, adoptiones, renunciationes, insinuationes, testamenta in scriptis et nuncupativa, codicillos, additiones et repudationes haereditatum, fideicommissa, substitutiones, prohibitiones, possessiones bonorum continentia, quam quoscumque alios contractus, nominatos et innominatos, inter quascumque ecclesiasticas et cuiusvis Ordinis regulares et saeculares personas, quavis ecclesiastica aut saeculari seu temporali vel mundana dignitate, etiam ducali praeeminentia, fungentes, necnon universitates, ecclesias, capitula, collegia, conventus, monasteria, hospitalia et quaecumque alia pia et non pia loca, eorumque universales et particulares personas, necnon ecclesiarum et monasteriorum huiusmodi, ac quoscumque alios praelatos seu priores pro tempore initos et celebratos, sub modo et forma in capitulis quae per dilectum filium nostrum Henricum tituli Sanctae Pudentianae presbyterum cardinalem Caetanum, nostrum et sanctae Romanae Ecclesiae camerarium, dictaeque Camerae thesaurarium, decanum et clericos, praesidentes, aut eum vel eos qui a novis vel successoribus nostris Romanis Pontificibus super administratione et gubernio dictorum archiviorum pro tempore deputabuntur, statuendis et declarandis, asportari et respective recipi, adnotari et diligenter perpetuo conservari et custodiri debeant, apostolica auctoritate, tenore praesentium, perpetuo erigimus et instituimus.

3. Et si in aliquibus provinciis, civitatibus et aliis locis praedictis, vigore quarumcumque facultatum desuper, etiam a nobis vel praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus aut Apostolicae Sedis legatis, vicelegatis, praesidentibus, gubernatoribus seu officialibus, vel etiam a Camera Apostolica, et pro ea agentibus quibusvis provinciarum, civitatum et locorum huiusmodi communitatibus, universitatibus, collegiis, capitulis aut aliis etiam particularibus personis et officialibus ac cancellariis et aliis praefatis, quavis causa vel occasione, ac ex titulo etiam oneroso, concessarum, aliqua archivia vel aliquid ad illorum instar ad praesens reperiantur vel erigi deberent, illa omnia et singula archivii per praesentes erectis et institutis, ac earumdem praesentium vigore instituendis et stabiliendis, etiam perpetuo aggregamus et incorporamus. Cum modificationibus tamen et limitationibus ac declarationibus in dictis capitulis, iuxta mentem nostram eisdem Henrico camerario et Camerae praefatae clericis declaratam, aliisque declarationibus, etiam futuris temporibus, tam per nos quam alium vel alios ad id a nobis vel successoribus nostris Romanis Pontificibus, si eis videbitur, atque eorum arbitrio, toties quoties eis placuerit, faciendis et statuendis et reformandis.

4. Facultates vero erigendi et instituendi archivia, vel aliquid ad illorum instar, aliis forsan, ut praemittitur, concessas, necnon privilegia, indulta, immunitates seu exemptiones quascumque, etiam ex titulo oneroso, ac sub quibuscumque verborum formis et tenoribus, concessa fuerint, quorum omnium tenores, ac si de verbo ad verbum insererentur praesentibus, haberi volumus pro expressis, similiter perpetuo cassamus et annullamus.

5. Necnon ut, pro felici regimine et gubernio archiviorum praefatorum, aliqua persona ad hoc munus apta et idonea in eorumdem archiviorum totius praefati Status Ecclesiastici praefectum, vel sub quovis alio titulo nobis beneviso, ac per nos declarando, subque certa forma etc., habeatque plenam, liberam et omnimodam facultatem, potestatem et auctoritatem huiusmodi archivio in omnibus et singulis provinciis, civitatibus, terris oppidis et aliis locis antedictis eiusdem Status, in quibus illa ex forma dictorum capitulorum constitui debere duxerit, toties quoties sibi videbitur, per se vel alium seu alios ad id ab eo deputandos, constituendi et stabiliendi, eaque amovendi, transeferendi, separandi, aggregandi et incorporandi, ceteraque omnia et singula in praemissis et circa ea necessaria seu quomodolibet opportuna, faciendi, gerendi, exercendi et exequendi, etc. Ac pro salubriori eorumdem archiviorum directione, successu, gubernio et administratione illa omnia et singula per unum ex dictae Camerae clericis, in praesidentem seu praefectum annalem, iuxta eiusdem Camerae instituta, per ipsam Cameram sorte extrahendum seu alias eligendum et deputandum.

6. Qui summa auctoritate et manu regia, notarios, cancellarios ac alios praedictos, et quascumque alias personas, tam ecclesiasticas quam saeculares, necnon communitates, universitates, ecclesias, capitula, collegia, conventus, monasteria, hospitalia ceteraque alia etiam pia loca, eorumque universales et particulares personas, necnon ecclesiarum et monasteriorum huiusmodi, ac quoscumque alios praelatos et superiores, quacumque ecclesiastica dignitate, aut mundana ac temporali, etiam ducali aut marchionali honore et praeeminentia fungentes, ut ad archivia sic erecta et instituta, instrumenta et alias scripturas praedictas iuxta dictorum capitulorum formam deferant et asportent; communitates vero ac universitates civitatum et locorum huiusmodi, illorumque priores et nostri et Camerae praedictae officiales, ut commodas ac idoneas mansiones pro scripturarum et instrumentorum praedictorum conservatione assignent, ceteraque in dictis capitulis statuenda et declaranda observare et adimplere debeant, cogat et compellat; causasque, tam civiles quam criminales, merasque et mixtas, etiamsi in eis obligationes quarumvis strictae intervenerint, occasione archiviorum huiusmodi, et ab ipsis quomodolibet dependentes, emergentes, annexas et connexas, etiam ratione terminorum seu pagarum et solutionum occasione subappaltus seu affictus, contra quascumque personas et inter quoscumque particulares archivistas, ac inter eum seu eos et quascumque communitates, collegia, universitates et alias personas procedendo, ac etiam alias causas et differentias super praesentium intelligentia, declaratione ac ampliatione, et super omnibus privative quoad omnes alios iudices, ordinarios et extraordinarios, tam in Urbe quam extra, et in toto Ecclesiastico Statu, etiam summarie, simpliciter et de plano, et absque strepitu et figura iudicii etc., cognoscat, audiat, decidat, fineque debito terminet, regi, gubernari et administrari posse ac debere, statuimus et ordinamus; necnon archiviis praefatis ac personarum illorum manutentione ac stabilimento, necnon regimini, gubernio, administrationi pro tempore incumbentium laboribus et salariis, omnia et singula iura, obventiones, emolumenta et alia regalia in dictis capitulis specificanda, pariter perpetuo applicamus et appropriamus, etc.

7. Decernentes quoque easdem praesentes nullo umquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis nostrae vel quovis alio defectu notari, impugnari, infringi, invalidari, aut in ius vel controversiam revocari posse, sed illas semper perpetuo validas et efficaces fore, suosque plenarios effectus sortiri, atque ita per quoscumque iudices, etiam causarum Palatii Apostolici auditores, ac dictae Camerae clericos, ac eiusdem S. R. E. cardinales, sublata illis quavis aliter iudicandi vel interpretandi facultate et auctoritate, iudicari et definiri debere; irritum quoque et inane si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari.

8. Non obstantibus praemissis, ac nostra de non tollendo ius quaesitum, et felicis recordationis Pii Papae quarti, praedecessoris nostri, sub datum videlicet octavo idus augusti, pontificatus sui anno sexto, edita, inter alia disponentes, quod forsan similes gratiae infra certum tunc expressum tempus praesentari et registrari debeant, dummodo saltem intra biennium a data praesentium omnino registrentur, aliisque constitutionibus et ordinationibus apostolicis, necnon provinciarum Status Ecclesiastici huiusmodi, ac quarumvis illius civitatum, locorum, districtuum, necnon monasteriorum, ecclesiarum et aliorum piorum ac non piorum locorum, etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus; privilegiis quoque, indultis et litteris apostolicis, exemptionibus, immunitatibus, etiam cum titulo oneroso, tam a Camera quam a nobis seu praedecessoribus nostris quomodolibet, etiam illis, eorumque legatis, vicelegatis, gubernatoribus, iudicibus, notariis, cancellariis et aliis praefatis quibuscumque communitatibus, universitatibus, Cameraeque nostrae et illius auditori generali ac fisco, aliisque etiam personis, sub quibuscumque tenoribus et formis, ac cum quibusvis clausulis et decretis, etiam motu simili, etiam consistorialiter, ac alias in contrarium quomodolibet facientibus et concessis ac in futurum concedendis, quibus omnibus, etiamsi de illis illorumque totis tenoribus specialis, specifica et expressa mentio habenda foret, tenores huiusmodi praesentibus pro sufficienter expressis habentes, illis alias in suo robore permansuris, hac vice dumtaxat, specialiter et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque.

9. Volumus autem quod praesentium exemplis, etc.

10. Nulli ergo omnino hominum, liceat, etc.

Datum Romae apud Sanctum Marcum, anno Incarnationis dominicae MDLXXXVIII, kalendis augusti, pontificatus nostri anno quarto.

Bibliografia

Bullarum diplomatum et privilegiorum Sanctorum Romanorum Pontificum, Augustae Taurinorum 1865, vol. 9, pp. 23-27 (consultabile online al seguente link).

S. DUCA – S. A S. FAMILIA (edd.), Enchiridion Archivorum Ecclesiasticorum, Città del Vaticano 1966, pp. 19-25.

Advertisements
Questa voce è stata pubblicata in Enchiridion e contrassegnata con , , , , , , , , , , . Contrassegna il permalink.

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...