Papa Sisto V, breve “Regularium personarum” del 20 giugno 1588

Stemma di papa Sisto V

Stemma di papa Sisto V

Con il breve Regularium personarum, del 20 giugno 1588, papa Sisto V (1585-1590) impone a tutti gli abati, prepositi, priori, badesse e priore delle Congregazioni del Laterano, Cassinese, Cartusiana, Camaldolese, Olivetana, S. Pietro in vincoli, dei Crociferi, di S. Salvatore in Lauro e di S. Giorgio in Alga di redigere, entro un anno, l’inventario di tutti i beni e documenti appartenenti agli enti di cui sono a capo; e di trasmettere il suddetto inventario negli archivi romani delle rispettive congregazioni.

Sixtus Papa V, ad perpetuam rei memoriam.

Regularium personarum, pro commisso nobis officio, quieti consulere cupientes, ad ea removenda, quae religiosum eorum propositum impedire possunt, curam nostram libenter impendimus.

1. Et siquidem nos nuper ex certis rationalibus causis, ad publicam quietem et commodum universi cleri saecularis et regularis, totius archivii generalis ecclesiastici atque officii archivistae generalis erectionem, creationem, institutionem et deputationem de persona venerabilis fratris Iulii Caesaris episcopi Triventin. in archivistam generalem antea per nos factas litterasque apostolicas desuper confectas, et inde secuta quaecumque, motu proprio et ex nostra certa scientia ac de apostolicae potestatis plenitudine, perpetuo revocaverimus, officiumque ipsius archivii et archivistae generalis ac illius nomen perpetuo suppresserimus et extinxerimus; mandamus universis et singulis patriarchis, primatibus, archiepiscopis, episcopis, abbatibus aliisque praelatis et praesidentibus ecclesiarum, monasteriorum, universitatum, collegiorum, praeceptoriarum maiorum ac similium ecclesiasticarum dignitatum, quocumque nomine censerentur, saecularium et quorumvis Ordinum et militiarum regularium, nobis et Sedi Apostolicae immediate subiectorum, per Italiam constitutis, ut loco archivii generalis ecclesiastici huiusmodi ipsi et eorum unusquisque, qui hactenus inventaria huiusmodi non confecissent, deberent, omnino intra annum a die quo nostrae litterae desuper confectae ad eorum notitiam pervenissent, omnium et quorumcumque bonorum immobilium, canonum, livellorum, proventuum annuorum, iurium, iurisdictionum, privilegiorum et scripturarum, quae eis eorumque arbitrio digna annotatione viderentur, ad ecclesias, monasteria, collegia, universitates, praeceptorias maiores et dignitates, quibus ipsi praeessent, pertinentium, et in quorum possessione existerent, inventaria diligenter conficere, et deinde quicumque eorum in regimine seu administratione ecclesiarum, monasteriorum, collegiorum, universitatum et praeceptoriarum maiorum, seu in dignitatibus huiusmodi successores forent, similiter intra annum a die habitae possessionis, similia inventaria de novo conficere seu renovare tenerentur, curarent.

Praeterea sine ulla impensa, gravamine, exactione aut solutione suorum subditorum per omnes et singulos, qui vel eorum iurisdictioni quomodolibet subiecti essent, vel in eorum civitatibus, dioecesibus et districtibus existerent, etiamsi exempti ac nobis et dictae Sedi immediate subditi esse noscerentur, abbates, praepositos, priores, vicarios, guardianos, abbatissas, priorissas et cuiuscumque Ecclesiae pii loci saeculares vel regulares, et alios quocumque titulo et nomine praefectos, utriusque sexus, bona stabilia, census, iura, reditus et proventus quomodolibet possidentes, intra dictum tempus inventaria huiusmodi bonorum et aliorum supradictorum similiter accurate et diligenter confici et ad se deferri, eosque ad id per censuras et poenas ecclesiasticas aliaque opportuna iuris et facti remedia sibi benevisa, cogerent et compellerent.

Et demum inventaria omnia praedicta in loco congruo ad id deputato ac tuto et beneclauso reponerent, prout in cedula motus proprii, manu nostra signata, cuius solam signaturam sufficere voluimus, plenius continetur.

2. Cum autem, sicut accepimus, dilecti filii Fredianus Cremonensis, congregationis Lateranensis, et David Paduanus Cassinensis, necnon Ioseph Neapoletanus, Carthusianorum, ac Petrus de Bagnacavallo Camaldulensis et Barnabas Ricobonus Montis Oliveti, ac Laurentius Urbevetanensis S. Petri ad Vincula, et Stephanus Leone Cruciferatorum, ac Marcus Antonius Pozzonasius Sancti Salvatoris de Lauro et S. Georgii in Alga Venetiarum congregationum procuratores generales, qui sua peculiaria archivia rite ordinata et a suis visitatoribus singulo quoque anno revideri solita habent, multas et magni momenti difficultates in consignatione suorum inventariorum per eos iam formatorum locorum ordinariis et aliorum promissorum executione fienda invenerint; inprimis etenim monasteria dictarum congregationum multa bona in terris ditioni principum saecularium subiectis possident, quorum nonnullorum tituli propter bella, incendia ac temporis diuturnitatem non satis eluscunt, et verendum est ne, dum illorum scripturae divulgantur, graves lites et controversiae suscitentur, ita ut bona ecclesiastica fiant laicalia; itemque contingere potest in nonnullis eorum bonis, quae, seu eorum maior pars, industria religiosorum aucta, meliorata et ad culturam redacta fuerunt, quorum confinia similiter propter temporis diuturnitatem incerta sunt, ad hoc publicatio scripturarum huiusmodi suscitabit antiquas praetensiones, quae locum apud saeculares, nulla praescriptionis ratione habita, facile obtinebunt; praeterea haec scripturarum consignatio libertati congregationum Sedi Apostolicae immediate subiectarum, et propter multas praetensiones, quas locorum ordinarii in bonis religiosarum personarum habent, magnum ipsis regularibus praeiudicium est allatura, his denique accedit quod congregationes praedictae in terris dominio saecularium principum subiectis existentes iisdem legibus vivunt, ac in nonnullis locis, ut plurimum, postpositis legibus pontificiis et imperialibus, iuxta statuta particularia vitietur.

3. Nos, huiusmodi incommodis ac litibus et expensis, quae inde verisimiliter nasci possunt, obviare, ac indemnitati religiosarum personarum consulere cupientes, ac dictarum litterarum tenores praesentibus pro expressis habentes, motu simili, non ad dictorum procuratorum aut alicuius eorum aut aliorum pro eis nobis desuper oblatae petitiones instantiam, sed de mera deliberatione ac scientia certa nostris, et de apostolicae potestatis plenitudine, omnibus et singulis congregationibus praefatis, ac eorum abbatibus, praepositis, prioribus, vicariis, necnon abbatissis et priorissis, et quibusvis aliis personis, quacumque auctoritate et dignitate ac officio fungentibus, ut inventaria omnium et quorumcumque bonorum immobilium, censuum, canonum, livellorum, proventuum annuorum, iurium, iurisdictionum ac privilegiorum et scripturarum suorum monasteriorum, prioratuum et aliorum locorum regularium, quatenus nondum confecerint, debeant omnino intra annum, a die quo praesentes litterae ad eorum notitiam pervenerint, conficere, illaque etiam confecta ad archivia monasteriorum suae congregationis in Urbe existentium deferri, et inibi perpetuo custodiri et conservari facere, libere et licite et absque ullo censurarum aut poenarum in dictis litteris comminatarum incursu, valeant, apostolica auctoritate, tenore praesentium, perpetuo concedimus et permittimus, nec eas aut earum aliquam ad reponenda inventaria praedicta in locis per dictas litteras designatis teneri aut obligatas esse seu censeri, nec ad id cogi seu compelli sub censuris aut poenis posse aut debere volumus.

4. Inhibentes omnibus et singulis patriarchis, primatibus, archiepiscopis, episcopis aliisque maiori dignitate fungentibus, in quorum videlicet civitatibus, dioecesibus et districtibus ipsae congregationes existunt, in virtute sanctae obedientiae, et sub interdicti ingressus ecclesiae, ac regimine et administratione suarum ecclesiarum suspensionis poena, ne dictas congregationes ac earum personas, abbates, priores, praepositos, vicarios, abbatissas et priorissas, et alias quascumque personas super confectione inventariorum et illorum delatione, aliisque praemissis, ratione facultatis sibi per dictas litteras attributae aut alia quacumque ratione seu praetextu, molestare, perturbare vel inquietare audeant seu praesumant.

5. Ac decernentes praesentes litteras ullo umquam tempore de subreptionis vel obreptionis vitio, aut intentionis nostrae vel quopiam alio defectu notari, impugnari, invalidari aut ad terminos iuris reduci, seu in ius vel controversiam revocari non posse nec debere; sicque per quoscumque iudices et commissarios, quavis auctoritate fungentes, etiam causarum Palatii Apostolici auditores ac sanctae Romanae Ecclesiae cardinales, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate, ubique iudicari et definiri debere; irritum quoque et inane si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari.

6. Quocirca dilecto filio causarum Curiae Camerae Apostolicae generali auditori per praesentes committimus et mandamus quatenus, per se vel alium seu alios, praesentes nostras litteras et in eis contenta quaecumque firmiter observari: contradictores quoslibet et rebelles, et praemissis non parentes per sententias, censuras et poenas ecclesiasticas aliaque opportuna iuris et facti remedia, appellatione postposita, compescendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis.

7. Non obstantibus litteris praedictis, ac omnibus et singulis in eis contentis clausulis et decretis, quae quoad dictas congregationes omnino revocamus, cassamus et annullamus, ac felicis recordationis Pii PP. IV, praedecessoris nostri, de registrandis gratiis interesse dictae Camerae concernentibus in libris eiusdem Camerae infra certum tunc expressum tempus, ac nostra de non tollendo iure quaesito, ac aliis constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque.

8. Volumus autem quod praesentium transumptis, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Marcum, sub annulo Piscatoris, die XX iunii MDLXXXVIII, pontificatus nostri anno IV.

Bibliografia

Bullarum diplomatum et privilegiorum Sanctorum Romanorum Pontificum, Augustae Taurinorum 1865, vol. 9, pp. 20-23 (consultabile online al seguente link).

S. DUCA – S. A S. FAMILIA (edd.), Enchiridion Archivorum Ecclesiasticorum, Città del Vaticano 1966, pp. 14-18.

Annunci
Questa voce è stata pubblicata in Enchiridion e contrassegnata con , , , , , , , , , , , , , . Contrassegna il permalink.

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...