Papa Sisto V, Motu proprio “Provida Romani” del 29 aprile 1587

Sisto V papa

Sisto V papa

Con il motu proprio Provida Romani del 29 aprile 1587 papa Sisto V (1585-1590) annulla l’istituzione di un Archivio generale ecclesiastico a Roma e ingiunge a tutti i vescovi e ai superiori degli Istituti religiosi d’Italia di redigere, entro un anno, un inventario di tutti i beni e documenti appartenenti agli enti di cui sono a capo.

Roma, 1587 aprile 29

Provida Romani Pontificis circumspectio revocat interdum, justis suadentibus causis, atque abrogat ea, quae, licet ab initio utilia fore viderentur, usus tamen, et experientia docet, nimium incommodi, nimium difficultatis, molestiae, aut perturbationis afferre. Quod nuper in erectione Archivi generalis Ecclesiastici, in quo omnia Inventaria rerum, bonorum, ac jurium, et scripturarum, pertinentium ad Ecclesias, et pia loca, per universam Italiam constituta, recondere, et in Palatio Nostro Apostolico asservare meditabamur, rei ipsius difficultas satis aperte monstravit. Ideoque, etc. sicuti nuper audivimus, quod in multis Ecclesiis, et locis, hujusmodi Archiva antiquitus instituta reperiuntur, et in nonnullis Italiae Provinciis per Archiepiscopos, Episcopos, aliosque Praelatos, et locorum Ordinarios, in visitationibus ordinariis, seu generalibus, quas in suis Civitatibus, Dioecesibus, Districtibus, et Provinciis, ordinaria, vel alia auctoritate faciunt, inter alia, omnium bonorum mobilium, et stabilium, jurium, censuum, et reddituum, ad singulas Ecclesias, et quaecumque Beneficia Ecclesiastica, quas, et quae visitant, spectantium, Inventaria, et Instrumenta conficere solent, et in eorum Curiis asservant: Idemque a reliquis etiam Episcopis, et Praelatis per Italiam constitutis, haud magno incommodo, labore, et negotio fieri posse sperantes, et aliis rationabilibus de causis, atque ad publicam quietem, et commodum universi Cleri secularis, et regularis totius Italiae, erectionem, et institutionem, tam Archivi generalis Ecclesiastici, quam ipsius officii Archivistae generalis etc. supprimimus, et extinguimus; mandantes universis, et singulis Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, aliisque Praelatis, et Praesidentibus Ecclesiarum, Monasteriorum, Universitatum, Collegiorum, et Praeceptoriarum majorum, ac similium Ecclesiasticarum Dignitatuum, quocumque nomine censeantur, secularium, et quorumvis Ordinum, ac Militiarum Regularium, Nobis, et S. Sedi Apostolicae immediate subiectorum, sive nullius sint Dioecesis, sive alias quomodolibet exempta existant, dum tamen ordinariam in subditos, aut quasi Episcopalem jurisdictionem, de jure et consuetudine, aut privilegio habeant, aut exerceant, per Italiam constitutis, ut loco Archivi generalis Ecclesiastici, sic per Nos suppressi, ipsi, et eorum unusquisque, qui hactenus Inventaria huiusmodi non confecerunt, debeant omnino intra annum, a die, quo praesentes Nostrae ad eorum notitiam pervenerint, omnium, et quorumcumque bonorum immobilium, censuum, canonum, livellorum, proventuum annuorum, jurium, jurisdictionum, ac privilegiorum, et scripturarum, quae eis, eorumque arbitrio, annotatione digna videbuntur, ad Ecclesias, Monasteria, Collegia, Universitates, Praeceptorias majores, et Dignitates, quibus ipsi respective Inventaria diligenter conficere, et deinde quicumque eorum in regimine, seu administratione Ecclesiarum, Monasteriorum, Collegiorum, Universitatum, et Praeceptoriarum majorum, sue in Dignitatibus hujusmodi successores fuerint, similiter intra annum, a die habitae possessionis, similia Inventaria de novo conficere, seu renovare teneantur.

Curent praeterea, sine ulla impensa, gravamine, exactione, aut solutione suorum subditorum, per omnes, et singulos, qui vel eorum jurisdictioni, quomodolibet subiecti sunt, vel in eorum Civitatibus, Dioecesibus, et Districtibus respective existunt, etiamsi exempti, et pariter Nobis, ac dictae Sedi immediate subditi esse noscantur, Abbates, Praepositos, Priores, Vicarios, Guardianos, Abbatissas, Priorissas, et cujuscumque Ecclesiae, vel pii loci, seculares, vel regulares, et alios quocumque titulo, et nomine praefectos, utriusque sexus, bona stabilia, jura, census, redditus, et proventus quomodolibet possidentes, ceterasque personas Ecclesiasticas, quascumque Dignitates, personatus, administrationes, vel officia, aut Beneficia ecclesiastica, cum cura, et sine cura, secularia, et quorumvis Ordinum Regularia, in quibusvis Ecclesiis, seu ipsas Parochiales, aut alias Ecclesias, in Titulum, vel Commendam, aut alias quomodolibet obtinentes: Praeceptores quoque minores, et alios, qui Beneficia quarumcumque Militiarum obtinent, denique per omnes, et quoscumque Administratores, Rectores, Custodes, Officiales, Operarios, et quocumque nomine nuncupatos Superiores quorumcumque Hospitalium, Sodalitatum, Confraternitatum, Seminariorum, Montium pietatis, Collegiorum, Studiorum generalium, fabricarum Ecclesiarum, et piorum, vel religiosorum locorum, etiam quae per Laicos, seu Clericos, conjunctim, vel divisim regi, aut gubernari solent, per modernos quidem, intra eumdem annum, ut praefertur, eorum vero singulorum pro tempore successores, etiam intra annum, ut dictum est, Inventaria hujusmodi bonorum, ac aliorum supradictorum, quae eorum curae, seu administrationi commissa sunt, similiter accurate, et diligenter confici, et ad se deferri; eosque ad id per censuras, et poenas Ecclesiasticas, aliaque opportuna juris, et facti remedia sibi benevisa, cogant, et compellant. Ac demum Inventaria omnia praedicta, tam a se ipsis, quam ab aliis confecta, similiter gratis, et sine ulla, etiam minima, impensa, aut exactione, in loco congruo, ad id deputato, ac tuto, et bene clauso, reponant, atque perpetuo custodiant, et conservent; laudabilemque hanc consuetudinem, ubi jam viget, prosequantur, ubi vero non est, quamprimum introducant, etc. Non obstantibus praemissis, etc., ceterisque contrariis quibuscumque, cum clausulis opportunis, et consuetis.

Fiat. Motu proprio F.

Et quod, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, tertio Kal. Maji, anno secundo.

Bibliografia

S. DUCA – S. A S. FAMILIA (edd.), Enchiridion Archivorum Ecclesiasticorum, Città del Vaticano 1966, pp. 11-13.

Advertisements
Questa voce è stata pubblicata in Enchiridion e contrassegnata con , , , , , . Contrassegna il permalink.

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...