Papa Pio V, Breve “Inter omnes” del 6 giugno 1566

San Pio V papa

San Pio V papa

Con il breve Inter omnes, del 6 giugno 1566, papa Pio V (1566-1572) estende all’intera Chiesa cattolica i decreti approvati dal cardinale Carlo Borromeo (1538-1584) nel corso del Concilio provinciale di Milano (15 ottobre – 3 novembre 1565) e che concernevano anche «archiva et alia ad scripturarum, iurium et aliorum bonorum ecclesiasticorum conservationem».

Roma, 1566 giugno 6

Pius Papa V, ad futuram rei memoriam.

Inter omnes apostolicae servitutis nobis iniunctae sollicitudines, quae mentem nostram incessanter exercent, illa frequentior occurrit ut ordinationes et statuta, quae circa iam dudum labascentis et pene convulsae disciplinae ecclesiasticae restitutionem prudenter edita fuisse cognoscimus, ab omnibus ipsius Ecclesiae ministris obedienter recipi et indifferenter observari procuremus.

San Carlo Borromeo

San Carlo Borromeo

1. Cum itaque, sicut accepimus, nuper in provinciali synodo Mediolanensi, dilecto filio nostro Carolo tituli Sanctae Praxedis, presbytero cardinali Borromaeo nuncupato, qui ecclesiae Mediolanensi ex concessione et dispensatione apostolica praeesse dignoscitur, illi praesidente, quam plurima saluberrima statuta et decreta, ad mores dilectorum filiorum cleri saecularis totius provinciae Mediolanensis reformandos pertinentia, et preaesertim honestatem, decorem, reverentiam, ornamenta ecclesiastica, necnon locum, tempus, modum aliasque circumstantias in ecclesiasticorum sacramentorum administratione, missarumque celebratione observanda, ac sepulturas, funeralia, processiones, verbi Dei conciones seu predicationes, repraesentationes, exuviarum decentiam, vitae honestatem, frugalitatem, morum correctionem et moderationem, archiva et alia ad scripturarum, iurium et aliorum bonorum ecclesiasticorum conservationem, necnon fructuum, reddituum et proventuum ecclesiasticorum dispensationem pertinentia, non minus religiose quam sapienter ordinata fuerint, quae, cum non solum licita et honesta, sed etiam ecclesiasticae rei plurimum utilia et apprime laudabilia existant, ab omnibus Dei ministris aequaliter expedit observari.

2. Hinc est quod nos, bonorum civium utilitati, honestatique reipublicae numquam refragari, sed sanctis patriae legibus libenter obtemperare debere considerantes, ac eorum statutorum et decretorum praedictorum, documentorumque desuper confectorum et inde secutorum tenores, de quibus plenam et distinctam informationem a praedicto Carolo cardinale oretenus nobis factas accepimus, praesentibus pro sufficienter expressis habentes, motu proprio et ex certa scientia nostra, omnia et singula statuta, ordinationes et decreta in particulari synodo Mediolanensi, sic ut praefertur, edita et publicata, ac, prout illa concernunt, in dictis documentis contenta, in omnibus et singulis ecclesiis, prioratibus, praeposituris, hospitalibus et aliis piis locis ecclesiasticis saecularibus vel etiam regularibus commendatis, etiam nobis et Apostolicae Sedi immediate subiectis, etiam nullius dioecesis, aut alias quomodocumque exemptis, in universa provincia praedicta constitutis, ac per quoscumque eorum ecclesiarum et locorum praelatos, abbates, priores, praepositos, rectores, superiores, ministros, capitula, canonicos et personas saeculares, aut illa ex concessione vel dispensatione apostolica in commendam aut administrationem obtinentes, etiamsi dictae Sedis notarii, acoliti, cappellani ac Romanae Curiae officiales, etiam officia sua actu exercentes, etiam familiares nostri et continui commensales, etiam vere et antiqui aut alias in nostris seu venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. cardinalium et praedictae Sedis servitiis et obsequiis insistentes existant, quos omnes, ratione beneficiorum quorumcumque personalem residentiam requirentium, in dicta provincia per eos quomodolibet obtentorum et obtinendorum, sub sententiis, censuris et poenis a concilio Tridentino, aliisque sacris canonibus contra non residentes latis et impositis, ad personalem residentiam districte per locorum ordinarios seu eorum in spiritualibus vicarios generales dictae provinciae cogi et compelli volumus; nec eis constitutionem felicis recordationis Eugenii PP. IV, praedecessoris nostri, in favorem curialium dictae Sedis editam, ac quaecumque privilegia et indulta apostolica, etiam per nos ad id illis, in genere vel in specie, quomodolibet concessa, desuper suffragari intelligimus, vel alias quomodolibet exemptos ac nobis et dictae Sedi, ut praefertur, immediate subiectos, etiamsi nullius dioecesis esse dicantur, dummodo tamen de praedicta provincia existant, cuiuscumque dignitatis, status, gradus, conditionis et praeeminentiae fuerint, in omnibus et per omnia integre, ac sub sententiis, censuris et poenis in eis forsan contentis, recipi et admitti, observari, praestari et debitae executioni demandari, nec quempiam se ab eorum observatione, cuiusvis exemptionis, immunitatis, privilegii nec alio praetextu, excusare debere, auctoritate apostolica, tenore praesentium, perpetuo statuimus et ordinamus.

3. Dictaque provincialia statuta et ordinationes et decreta ad ecclesias, monasteria et alia loca, ac eorum superiores, capitula et alias personas saeculares huiusmodi extendimus et ampliamus.

4. Universis eorumdem ecclesiarum, monasteriorum, prioratuum, praepositurarum, aliorumque locorum praelatis, superioribus et capitulis praedictis, in virtute sanctae obedientiae districte praecipiendo, mandantes quatenus eadem provincialia statuta, ordinationes et decreta, iuxta eorum formas et tenorem, in suis ecclesiis, monasteriis et aliis locis publicent et publicari, ac per eorum capitula, canonicos aliasque personas saeculares huiusmodi integre observare faciant; alioquin si, super hoc per locorum ordinarios moniti, in praemissorum executione et observatione cessaverint, illamve locorum ordinarii distulerint, seu alias neglexerint, ipsum metropolitanum vel generalem eius in spiritualibus vicarium negligentiam seu dilationem dictorum ordinariorum omnino supplere volumus, committimus et mandamus.

5. Necnon eosdem superiores, praelatos ac commendatarios, capitula, canonicos et personas saeculares praedictas ad praemissorum omnium observationem teneri et efficaciter obligatos esse, censurisque et poenis, tam ecclesiasticis quam pecuniariis, praedicti Caroli cardinalis ac pro tempore existentis archiepiscopi Mediolanensis aut eius in spiritualibus vicarii generalis arbitrio moderandis et applicandis, ad id compelli posse.

6. Sicque per quoscumque iudices et commissarios et S. R. E. cardinales, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate, iudicari et definiri debere; ac quidquid secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, attentari contigerit, irritum et inane decernimus.

7. Non obstantibus exemptionibus et immunitatibus aliisque praemissis, necnon Eugenii praedecessoris huiusmodi aliisque constitutionibus et ordinationibus apostolicis, necnon ecclesiarum et locorum praedictorum, iuramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibis, privilegiis quoque, indultis et litteris apostolicis, illis earumque praelatis, capitulis, superioribus et personis, aliisque praemissis, sub quibuscumque tenoribus et formis, ac cum quibusvis, etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus et insolitis clausulis, irritantibusque et aliis decretis, etiam iteratis vicibus, etiam per nos, quomodolibet concessis, approbatis et innovatis. Quibus omnibus, etiamsi, pro illorum sufficienti derogatione, de illis eorumque totis tenoribus, specialis, specifica, expressa et individua ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio seu quaevis alia expressio habenda aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores huiusmodi, ac si de verbo ad verbum, nihil penitus omisso, et forma in illis tradita observata, inserti forent, praesentibus pro sufficienter expressis habentes, illis alias in suo robore permansuris, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die VI iunii MCLXVI, pontificatus nostri anno I.

Bibliografia

Bullarum diplomatum et privilegiorum Sanctorum Romanorum Pontificum, Augustae Taurinorum 1862, vol. 7, pp. 458-461 (consultabile online al seguente link).

S. DUCA – S. A S. FAMILIA (edd.), Enchiridion Archivorum Ecclesiasticorum, Città del Vaticano 1966, pp. 1-5.

Advertisements
Questa voce è stata pubblicata in Enchiridion e contrassegnata con , , , , , . Contrassegna il permalink.

2 risposte a Papa Pio V, Breve “Inter omnes” del 6 giugno 1566

  1. Dunque, l’influsso di Borromeo si vede non tanto al prestigio personale come alla norma di suo zio Papa Pio V. Come un esempio del Nuovo Mondo si veda il Concilio provinciale Messicano del 1585 che cita nella parte dei decreti sugli archivi ecclesiastici (Libro 3, titolo 8, § 4) il Concilio di Milano del 1565, pars 2, tit. 62, Quae pertinent ad bonorum et iurium ecclesiasticorum conservationem, rectam administrationem et dispensationem.

    • foederisarca ha detto:

      Gentile prof. Ferrer, grazie mille per la sua segnalazione inerente il Concilio messicano del 1585. Sarebbe interessante sapere come furono adattate alla realtà del Nuovo Mondo le disposizioni archivistiche elaborate in Europa.
      Per quanto riguarda la questione dell’influsso del Borromeo sono d’accordo con lei. La storia di san Carlo Borromeo è sicuramente interessante. Asceso alle più alte cariche ecclesiastiche grazie all’influenza dello zio, il papa Pio IV, da questa posizione privilegiata riuscì a pervadere della sua forte spiritualità l’ultima fase del Concilio di Trento (fu proprio lui a sostenere Pio IV nella ripresa dei lavori dell’assise conciliare interrotti sotto Paolo IV e fu uno dei principali fautori del nuovo Catechismo romano).
      Tuttavia, per quanto il prestigio personale del Borromeo fosse enorme, non credo che il suo influsso sulla legislazione ecclesiastica del XVI secolo avrebbe potuto essere così capillare senza l’obbligo di adottarne i decreti da parte di papa Pio V.
      Certamente una cosa che voglio fare quanto prima è pubblicare i decreti relativi agli archivi adottati da San Carlo nel Concilio di Milano nel 1565 (anzi se qualcuno avesse già qualche testo in proposito da condividere, sarà il benvenuto).

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...